Latin
19.531.449 to 19.531.471
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.531.449-471
Unproofread scanNot analysed yet
Veni Rhegium, in Scyllaeo littore paululum steti, ubi veteres didici fabulas, et praecip tem pellacis [Al. fallacis] Ulyssis cursum, et Sirenarum cantica, et insatiabilem Charybdis voraginem. Cumque mihi accolae illius loci multa narrarent, darentque consilium, ut non ad Protei columnas, sod ad Jonae portum navigarem: illum enim fugientium et turbatorum, hunc securi hominis esse cursum, malui per Maleas et Cycladas Cyprum pergere. Ubi susceptus a venerabili episcopo Epiphanio, cujus tu testimonio gloriaris, veni Antiochiam, ubi fruitus sum communione pontificis confessorisque Paulini, et deductus ab eo media hieme et frigore gravissimo, intravi Hierosolymam. Vidi multa miracula; et quae prius ad me fama pertulerat, oculorum judicio comprobavi. Inde co utendi AEgyptum, lustravi monasteria Nitriae, et inter sanctorum choros aspides latere perspexi. Protinus concito gradu Bethleem meam reversus sum, ubi odoravi prae sepe et incunabula Salvatoris. Vidi quoque famosissimum lacum, nec me inerti tradidi otio; sed multa didici, quae ante nesciebam. Quid autem de me Romae judicatum sit, et quid postea scriptum, nolo taceas, praesertim cum habeas testimonium [Al. testimonio] scripturarum, et ego non verbis tuis quae simulare potes, ct impunito jactare mendacio, sed scriptis ecclesiasticis arguendus sim. Vide quantum te timeam. Si vel parvam schedulam contra me Romani episcopi, aut alterius Ecclesiae protuleris, omnia quae in te scripta sunt, mea crimina confitebor. Nunquid et ego non possem profectionem tuam discutere? cujus aetatis fueris, unde, quo tempore navigaris? ubi vixeris? quibus interfueris? Sed absit, ut quod in te reprehendo, faciam: et in ecclesiastica disputatione, anilium jurgiorum deliramenta compingam. Hoc solum prudentiae tuae dixisse sufficiat, ut caveas in alterum dicere, quidquid iu te statim retorqueri potest· Maledicta Rufini in Epiphaniam. Epiphanii epist. ad Joannem. —In sancti Epiphanii nomine mira tua tergiversatio, ut post osculum, post orationem, neges eum contra le potuisse scribere: quomodo si contendas non potuisse eum mori, qui paulo ante vixerat, aut certior sit tui reprehensio, quam post pacem excommunicatio.