Latin
19.531.508 to 19.531.528
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.531.508-528
Unproofread scanNot analysed yet
omnes, vel pro re familiari, vel pro periculo capitis alieni. Nunquid nosse potuimus, quod ingrediente te Romam, vir nobilis somniaret navim plenam mercium inflatis intrare velis? quod omnes adversus fatum quaestione, non fatua solveret interpretatio? quod librum Eusebii pro Pamphili verteres? quod tuum quasi operculum venenatae patellae imponeres]? quod famosissimum opus …'Αρχών eloquii tui majestate transferres? Novum calumniae genus ante accusatores misimus, quam tu accusanda committeres. Non fuit, non fuit, inquam, nostri consilii, sed Dei providentiae, ut missi ad aliud contra nascentem haeresim dimicarent; et in morem Joseph, famem futuram fidei ardore sublevarent. De falsa epist. ad Afros, Ex Graecis Latina Rufinus emendaverat. Quo non erumpat semel effrenata audacia? Alienum crimen sibi objecit, ut nos finxisse videamur. Quod absque nomine dictum est, in se dictum refert, el purgans externa peccata, tantum de sua securus est innocentia. Jurat enim se epistolam non scripsisse ad Afros sub nomine meo, in qua confitear inductum me a Judaeis mendacia transtulisse; et mittit libros eadem omnia continentes, quae nescisse se jurat. Et miror quomodo prudentia ejus cum alterius nequitia convenerit, ut quod alius in Africa mentitus est, hic concorditer verum diceret, stylique ejus elegantiam nescio quis imperitus posset imitari. Tibi soli licet haereticorum venena transferre, et de calice Babylonis, cunctis gentibus propinare. Tu Latinas Scripturas de Graeco emendabis; et aliud Ecclesiis trades legendum, quam quod semel ab apostolis susceperunt: mihi non licebit post Septuaginta editionem quam diligentissime emendatam ante annos plurimos meae linguae hominibus dedi, ad confutandos Judaeos, etiam ipsa exemplaria vertere, quae ipsi verissima confitentur, ut si quando adversum eos Christianis disputatio est, non habeant subterfugiendi diverticula, sed suomet potissimum mucrone feriantur? Plenius super hoc et in-multis-aliis locis, et in flue secundi libri, ubi accusationi tuae respondi, scripsisse me memini;