Latin
19.531.572 to 19.531.595
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.531.572-595
Unproofread scanNot analysed yet
Quid tantum Oceano properent se tingere soles Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. (VIRGIL. ,Georg II, 473; AEneid. I, 746.) Deinde coelestia deserens, et ad terrena descendens, in minoribus philosopharis. Interrogas enim me: «Dic nobis quae fortium ratio? quae ventorum? quid grando? quid pluviae? quid mare salsum? quid flumina dulcia? quid nubes, aut imbres, fulgura, aut tonitrua, aut fulmina?» Ut postquam me haec nescire respondero, tuto tibi liceat de animabus ignorare; et unius rei scientiam, tantarum rerum ignoratione compenses. Tu qui per singulas paginas fumos meos ventilas, non intelligis videre nos caligines tuas et turbines? Nam ut tibi sciolus esse videaris, et apud Calpurnianos discipulos doctrinae gloriam teneas, totam mihi physicam opponis, ut frustra Socrates ad ethicam transiens dixerit: Quae supra nos, nihil ad nos. Ergo nisi tibi rationem reddidero: quare formica parvum animal, et punctum, ut ita dicam, corporis, sex pedes habeat, cum elephantis tanta moles quatuor pedibus incedat; cur serpentes et colubri ventre labantur et pectore; cur vermiculus quem vulgus millepedam vocat, tanto pedum agmine scateat, de animarum statu scire non potero? Quaeris a me quid ipse de animabus sentiam, ut cum professus (Al. processus’) fuero, statim invadas. Et si dixero illud ecclesiasticum, Quotidie Deus operatur animas, et in corpore eas mittit nascentium, illico magistri tendiculas proferas: et ubi est justitia Dei, ut de adulterio incestuque nascentibus animas largiatur? Ergo cooperator est malorum hominum, et adulteris seminantibus corpora, ipse fabricatur animas? quasi vitium sementis in tritico sit quod furto dicitur esse sublatum, et non in eo qui frumenta fu ratus est; idcircoque terra non debeat gremio suo semina confovere, quia sator immunda ea projecerit manu. Hinc est et illa tua arcana interrogatio, quare moriantur infantes, cum propter peccata corpora acceperint.