# Apologia adversus libros Rufini 19.531.618-637

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, 19.531.618 to 19.531.637. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.618
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.618

Dic, oro te: putasne, extra haec tria esse aliquid in quo veritas sit? et in tribus istis mendacium? An de tribus unum esse quod verum sit? Si est aliquid, cur disputantium libertatem angusto fine concludis; et cum mendacia protuleris, de veritate taces? Sin autem e tribus anum verum est, et reliqua duo falsa sunt: cur simili ignorantia ignoras falsa cum veris? An idcirco verum dissimulas ut tibi tutum sit, cum volueris, falsa defendere? Hi sunt fumi, hae caligines, quibus ex oculis hominum conaris lumen auferre. Aristippus nostri temporis, qui plenam cunctarum mercium navem Romano invehis portui, et sella publice posita, Hermagoram nobis et Gorgiam exhibes Leontinum; dum navigare festinas, unius quaestiunculae mercimonium in Oriente oblitus es. Et iterum clamitas, et Aquileiae atque Alexandriae te didicisse jactas, quod sit Deus et animarum et corporum creator. De hoc scilicet quaestio ventilatur, utrum Deus an diabolus animas fecerit; et non utrum animae ante corpora fuerint, quod vult Origenes, et egerint aliquid, propter quod sint crassis corporibus alligatae: an in morem glirium torpentes consopitaeque dormierint. Haec taces, quae omnes flagitant: et ad illa respondes, quae nullus inquirit. Fumos quoque meos frequenter irrides, eo quod simulem me scire quod nesciam, et enumeratione doctorum rude vulgus illudam [Al. inducam]. Tu videlicet flammeus, imo fulmineus, qui in loquendo fulminas et flammas ore conceptas tenere non potes, atque ut ille Bar-Chochabas, auctor seditionis Judaicae, stipulam in ore succensam anhelitu ventilabat, ut flammas evomere putaretur: ita et tu nobis, alter Salmoneus, omnia per quae incedis illustras, et nos fumosos arguis, de quibus forte dicatur, « Qui tangis montes, et fumigant (Psal. CIII, 32); » nec intelligis quid fumus in propheta significet locustarum; et quod pulchritudo oculorum tuorum amaritudinem fumi nostri ferre non potest.

---

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml.
