Latin
19.531.683 to 19.531.709
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 19.531.683-709
Unproofread scanNot analysed yet
Et quomodo supra confiteris quod aut nullus eas habuerit, aut admodum pauci? Si in cubiculo tuo latebant, qua ratione apud eum erant qui sibi rem geri injunxerat? Sin autem unus cui scriptae fuerant occultandas susceperat, ergo non latebant tantum in cubiculo tuo, nec habuerunt eas pauci, quos habuisse testatus es. Furto sublatas arguis, et rursum emptas grandi pecunia et infinitis mercibus criminaris. In una re, et in parva epistola quanta varietas et dissonantia mentiendi! Tibi licet accusare, mihi defendere non licebit? Quando criminaris, amicum non cogitas. Quando respondeo, tunc tibi jus amicitia in mentem venit. Dic, oro te, celandas schedulas scripseras, an prodendas? si ut celares, cur scripsisti? si ut proderes, cur celabas? Cavit suspicionem hypocriseos. —Sed in eo reprehendendus sum, quare accusatores tuos amicos meos non coercuerim. Vis tibi proferam litteras eorum, in quibus me hypocriseos arguunt, quod te sciens haereticum, tacuerim; quod dum pacem incautus praebeo, intestina Ecclesiae bella suscepi? Tu discipulos vocas, qui me tuum condiscipulum suspicamur. Et quia parcior fui in refellendis laudibus tuis, putant me tuum esse symmysten. Hoc mihi praestitit prologus tuus, ut plus me amicus laederes quam inimicus. Semel sibi persuaserant (recte an perperam ipsi viderint) te esse haereticum. Si defendere voluero, hoc solum proficiam ut me tecum pariter accusent. Denique mibi objiciunt laudationem tuam, et te non nutant insidiose scripsisse, sed vere: et qnod tu in me semper ante laudabas, vehementer insimulant. Quid me vis facere? ut discipulos accusatores pro te habeam: ut contorta in amicum jacula, meo suscipiam pectore? De libris autem 'Αρχών debes mihi et gratias agere·. Tu enim, ut dicis, noxia quaeque detruncans, meliora posuisti. Ego ita ut habebantur in Graeco, expressi. Ex quo et tua apparet fides;