# Apologia adversus libros Rufini 19.531.773-794

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, 19.531.773 to 19.531.794. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.773
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.531.773

nonne Pythagorae? in quibus omnia ejus breviter dogmata continentur, et in quae latissimo opere philosophus commentatus est Jamblichus, imitatus ex parte Moderatum virum eloquentissimum, et Archippum ac Lysidem Pythagorae auditores. Quorum Archippus ac Lysides in Graecia, id est, Thebis scholas habuere, qui memoriter tenentes praecepta doctoris, Ingenio pro libris utebantur, a quibus illud est: Φυγαδευτέον* πάση μηχανή, κα\ περικοπτέον πυρ\ κα\ σιδήρω κα\ μηχαναϊς παντοίαις, άπδ μέν σώματος νόσον, άπδ δέ ψυχής άμαθίαν, κοιλίας Ιϊ πολυτέλειαν*, πόλεως δέ στάσιν, οΓκου δΙ διχοφροσύνην, δ μου Βϊ πάντων άμετρίαν. Quod in Latinum ita possumus vertere: Fuganda sunt omnibus modis et abscindenda, languor a corpore, imperitia ab animo, luxuria a ventre, a civitate seditio, a domo discordia, et in commune a cunctis rebus intemperantia. Pythagorica et illa praecepta sunt: « Amicorum omnia esse communia. Et amicum seipsum esse aliorum: duorumque temporum maxime habendam curam, mane et vesperi, id est, eorum quae acturi sumus, et eorum quae gesserimus. Post Deum veritatem colendam, quae sola homines Deo proximos faciat. » Illa que aenigmata, quae diligentissime Arisloteles in suis libris prosequitur: « Stateram ne transilias, » id est, « ne praetergrediare justitiam. Ignem gladio ne fodias. » Iratum videlicet et tumidum animum verbis maledicis ne lacessas. « Coronam minime carpendam, » id est, « leges urbium conservandas. Cor non comedendum, » id est, « moerorem de animo projiciendum. Cum profectus fueris, iuquit, ne redeas; » id est, « post mortem vitam istam ne desideres. Per viam publicam ne ambules; » id est, « ne multorum sequaris errores [Al. errorem]. Hirundinem in domum non suscipiendam; » id est, « garrulos et verbosos homines sub eodem tecto non habendos. Oneratis superponendum onus: deponentibus non communicandum, » id est, « ad virtutem incedentibus, augmentanda [Al. augenda] praecepta: tradentes se otio, relinquendos. » Et quia Pythagorica dogmata legisse me dixeram, audi quid apud Graecos Pythagoras primus invenerit: immortales esse animas, et de aliis corporibus transire in alia.

---

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml.
