# Apologia adversus libros Rufini 19.569.25-58

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, 19.569.25 to 19.569.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.569.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/19.569.25

Haereticis non poterat parcere. — Vis ergo me tacere? Ne accuses. Depone gladium, et ego scutum abjiciam. In uno tibi consentire non potero, ut parcam haereticis, ut me catholicum non probem. Si ista est causa discordiae, mori possum, tacere non possum. Debueram quidem de omni scriptura tuae insaniae respondere, et divinis vocibus in modum David citharizantis (I Reg. XVI, 23) lenire furorem pectoris tui; sed contentus ero unius libri paucis testimoniis, et opponam sapientiam stultitiae; ut si humana contemnis, saltem divina non negligas. Audi igitur quid de te, et de omnibus invidis ac maledicis et contumeliosis loquatur sapiens Salomon: « Insipientes dum injuriis cupidi sunt, l…pii facti oderunt sensum. Ne fabriceris in imicum tuum mala. Et ne inimiceris adversum hominum sine causa. Impii exaltant contumeliam. Circumcide a te os pravum, et iniqua labia longe repelle abs te: oculos contumeliosi, linguam iniqui, manus effundentes sanguinem justi, cor fabricans cogitationes malas, et pedes festinantes ad malefaciendum. Qui nititur mendacio, pascit ventos, et sequitur aves volantes. Dereliquit [Al. derelinquit] enim vias vineae suae, et axes culturae suae fecit errare. Perambulat aridum ac desertum, et colligit manibus suis sterilitatem. Os procacis appropiat contritioni; et qui profert maledicta, stultissimus est. Anima benedicta omnis simplex vir: animosus inhonestus est. Per delicta labiorum incidit in laqueum peccator. Itinera stultorum recta in conspectu suo. Stultus eadem die ostendit iram suam. Abominatio est Domino labia mendacia. Qui custodit os suum, servat animam suam. Et qui temerarius est labiis, terrebit seipsum. Malus cum contumelia agit mala, et insipiens expandit malitiam suam. Quaeres apud malos sapientiam, et non invenies. Suis itineribus saturabitur temerarius. Sapiens timendo declinat malum. Stultus confidens miscetur ei. Longanimus vir multus in prudentia est: pusillanimus valde imprudens est.

---

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml.
