# Apologia adversus libros Rufini 2.491.106-132

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, 2.491.106 to 2.491.132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.106

Quod autem imprecaris fratribus, hoc est, criminatoribus tuis, aeternos ignes cum diabolo, non tam fratres mihi videris premere, quam diabolum sublevare, cum iisdem quibus homines Christiani ignibus puniendus sit. Ignes autem aeternos, quos intelligere solet Origenes, puto quod te non fugiat, conscientiam videlicet peccatorum, et poenitudinem interna cordis urentem. De qua et Isaias loquitur: «Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isa. LXVI, 21). » Et ad Babylonem scriptum est: « Habes carbones ignis, sedebis super eos: hi erunt tibi in adjutorio (Isa. XLVII, 14, sec. LXX). » Et in Psalmo poenitens audit: « Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis (Psal. CXIX, 3, 4); » ut linguam dolosam, sagittae praeceptorum Dei (de quibus in alio loco Propheta dicit (Psal. XXXI, 4): « Versatus sum in miseria, dum configitur mihi spina » ) vulnerent atque confodiant, et peccatorum in ea solitudinem faciant. Illud quoque testimonium in quo Dominus loquitur: « Ignem veni mittere super terram, et quam volo ut ardeat (Luc. XII, 49), » sic interpretatur: « Omnes cupio agere poenitentiam, et excoquere Spiritu sancto vitia atque peccata. Ipse enim sum de quo scribitur: « Deus ignis consumens est (Deut. IV, 24). » Non ergo grande est hoc de diabolo dicere, quod et hominibus praeparatum est. Magis debueras (ut suspicionem salutis diabolicae declinares) dicere: « Perditio factus es; et non eris in aeternum (Ezech. XXVIII, sec. LXX); » et ex persona Domini loquentis ad Job de diabolo: « Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis praecipitabitur (Job XL, 28). — Non quasi crudelis suscitabo eum. Quis enim resistere potest vultui meo? Quis ante dedit mihi ut reddam ei? Omnia quae sub coelo sunt, mea sunt. Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis (Job XLI, 1 seqq).

---

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml.
