# Apologia adversus libros Rufini 2.491.133-148

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, 2.491.133 to 2.491.148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.133

» Verum haec possunt quasi simplicis hominis excusari; et cum eruditos non subterfugiant, apud indoctos praeferre innocentiae similitudinem. Quod sequitur de animarum statu, excusari omnino non potest. Dicit enim: « Audio et de anima quaestiones esse commotas: de qua re utrum recipi debeat querimonia an abjici, vos probate. Si autem et de me quid sentiam quaeritur, fateor me de hac quaestione apud quamplurimos tractatorum diversa legisse. Legi quosdam dicentes, quod pariter cum corpore per humani seminis traducem etiam animae diffundantur: et haec quibus poterant assertionibus confirmabant. Quod puto inter Latinos Tertullianum sensisse, vel Lactantium, fortassis et nonnullos alios. Alii asserunt, quod, formatis in utero corporibus, Deus quotidie faciat animas et infundat. Alii quod factas jam olim, id est, tunc cum omnia creavit Deus ex nihilo, nunc eas judicio suo nasci dispenset in corpore. Hoc sentit et Origenes et nonnulli alii Graecorum. Ego vero cum haec singula legerim (Deo teste dico) quia usque ad praesens certi et definiti aliquid de hac quaestione non teneo; sed Deo relinquo scire quid sit in vero, et si cui ipse revelare dignabitur. Ego tamen haec singula et legisse me non nego, et adhuc ignorare confiteor: praeter hoc quod manifeste tradit Ecclesia, Deum esse et animarum et corporum conditorem. » Antequam de sensibus disputem, Theophrasti verba mirabor: « Audio, inquit, de anima quaestiones commotas esse: de qua re utrum recipi debeat querimonia, aut abjici, vos probate.·» Si quaestiones de animae statu in Urbe commotae sunt, quae est ista querimonia vel querela, quae utrum recipi debeat, episcoporum judicio relinquitur? nisi forte quaestionem et querimoniam idipsum significare putat: quia in Capri Commentariis hujusmodi figuram reperit. Deinde ponit, « Legi quosdam dicentes, quod pariter cum corpore per humani seminis traducem etiam animae diffundantur, et haec quibus poterant assertionibus confirmabant.

---

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml.
