Latin
2.491.168 to 2.491.186
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 2.491.168-186
Unproofread scanNot analysed yet
«Arcesilam aut, Carneadem putes, qui omnia incerta pronuntiant, licet et illos superet cautione, Illi enim omnium philosophorum invidiam non ferentes, quod veritatem e vita tollerent, verisimilia repererunt, ut ignorantiam rerum probabili assertione temperarent: iste se dicit incertum, et e tribus omnino nescire quid verum sit. Si hoc erat responsurus, quae eum ratio impulit, ut tantum Pontificem inscitiae suae testem faceret? Nimirum haec ilia est lassitudo, quod triginta annorum itinere confectus, Romam venire non potuit. Quanta et alia nescimus, et tamen imperitiae nostrae testes non quaerimus! De Patre, Filio, et Spiritu sancto; de nativitate Domini Selvatoris, super qua Isaias clamitat: Generationem ejus quis enarrabit (Isa. LIII, 8)? audacter loquitur, et mysterium omnibus retro saeculis ignoratum scientiae suae vindicat: et hoc solum ignorat, quod ignoratum cunctis scandalum facit. Scit quomodo Deum Virgo generarit; et nescit quomodo ipse sit natus. Animarum et corporum conditorem fatetur Dominum, sive animae ante corpora fuerint, sive cum corporum nascantur exordiis, sive jam formatis in utero figuratisque corporibus immittantur. In omnibus novimus auctorem Dominum. Nec de hoc nunc quaestio est, utrum Deus an alius eas fecerit; sed e tribus quas posuit, quae sit illarum sententia vera, nescire se dicit. Vide ne statim tibi objiciatur, idcirco te trium ignorantiam confiteri, ne unum damnare cogaris; et Tertulliano et Lactantio ideo parcere, ne Origenem cum illis jugules. Quantum memoria suggerit, nisi tamen fallor, nescio me legisse Lactantium …νην animam dicere. Caeterum qui legisse te scribis, dic in quo libro legeris, ne ut me dormientem, sic illum mortuum calumniatus esse videaris Sed et in hoc cunctabundus incedis et cautus. Dicis enim: «Puto inter Latinos Tertullianum sensisse, vel Lactantium, fortassis et alios nonnullos »Non solum de animarum statu dubitas, sed et de auctorum sententiis putas: et tamen aliquid interest.