# Apologia adversus libros Rufini 2.491.265-290

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, 2.491.265 to 2.491.290. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.265

interpretabaris]; responde, utrum bona, an mala sint? Mala transferre non poteras. Semel enim, quae ab haereticis addita fuerant, amputasti. Nisi forte haereticorum mala amputare debueris, et Origenis errores in Latinum integros vertere. Dic ergo, quare Origenis mala in Latinum verteris: ut auctorem mali proderes, an ut laudares? Si prodis, in praefatione cur laudas? Si laudas, haereticus approbaris. Restat, ut quasi bona protuleris. Si haec omnia probantur mala, igitur unius et auctor et interpres rei criminis erunt, et implebitur illa sententia: Videbas furem, et currebas cum eo: et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX, 18). Non est necesse rem planam, argumentatione dubiam facere. Quod sequitur, respondeat, unde illi sit orta suspicio, haec ab haereticis addita? « Quia, inquit, de eisdem rebus in aliis locis ejusdem auctoris catholice dictum legeram. » Origenis haeretica. -Videamus, quoti primum est, ut ordine venerit ad secundum. Probo ego inter multa Origenis mala, haec maxime haeretica: Dei Filium creaturam; Spiritum sanctum ministrum; mundos innumerabiles, aeternis sibi saeculis succedentes; angelos versos in animas hominum; animam Salvatoris fuisse antequam nasceretur ex Maria: et hanc esse, quae cum in forma Dei esset, non est rapinam arbitrata aequalem se esse Deo: sed se exinanivit, formam servi accipiens ( Philipp. II); resurrectionem nostrorum corporum sic futuram, ut eadem membra non habeant, quia cessantibus membrorum officiis, superflua membra reddantur; ipsaque corpora tenuia et spiritalia paulatim evanescere, et in auram tenuem, atque in nihilum dissipari; in restitutione omnium, quando indulgentia principalis venerit, Cherubim et Seraphim, Thronos, Principatus, Dominationes, Virtutes, Potestates, Archangelos, Angelos, diabolum, daemones, animas omnium hominum, tam Christianorum, quam Judaeorum et Gentilium, unius conditionis et mensurae fore. Cumque ad formam et libram aequitatis pervenerint, et rationabiles creaturas omni corporum faece deposita, novus de mundi exsilio populi revertentis monstraverit exercitus, tunc rursus ex alio principio fieri mundum alium, et alia corpora, quibus labentes de coelo animae vestiantur, ut verendum nobis sit, ne qui nunc viri sumus, postea nascamur in feminas;

---

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml.
