Latin
2.491.291 to 2.491.317
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 2.491.291-317
Unproofread scanNot analysed yet
et quae hodie virgo, tunc [Al. postea] forte prostibulum sit. Haec in Origenis libris ego haeretica doceo: tu ostende, in quo ejus opere his contraria legeris. Sex millia librorum Origenis. —Nolo dicas, Quae de eisdem rebus in aliis locis ejusdem auctoris catholice dicta legeram; ne me mittas ad sex millia librorum ejus, quos legisse beatum papam Epiphanium criminaris; sed ipsa loca nomina: nec hoc mihi sufficiet, nisi eadem dicta ad verbum protuleris. Non est fatuus Origenes, et ego novi: contraria sibi loqui non potest. Igitur ex hac supputatione illa summa [Al. sententia] nascitur, non haereticorum esse, quae amputasti, sed Origenis. cujus ideo mala interpretatus es, quia putasti bona; et tibi tam bona, quam mala illius imputanda, cujus scripta in Prologo comprobasti. Hilarius et Ambrosius Origenis interpretes. Anastasii epistola ad Joannem Hierosolymitanum. —Sequitur in eadem Apologia: «Origenis ego neque defensor sum, nec assertor, nec primus interpres. Alii ante me hoc idem opus fecerunt [Al. fecerant]: feci et ego postremus rogatus a fratribus. Si jubetur, ne fiat, jussio observari solet in posterum. Si culpantur, qui ante jussionem fecerunt, culpa a primis incipiat. »Tandem evomuit, quod volebat, et omnis animi tumor in nostrae accusationis erupit invidiam· Ubi interpretatur libros vrep- Άρχων, me sequi se dicit: ubi accusatur cur hoc fecerit, meum ponit exemplum; et securus, et periclitans sine me vivere non potest. Audiat igitur quod nescire se simulat. Nemo tibi objicit, quare Origenem interpretatus es, alioqui Hilarius et Ambrosius hoc crimine tenebuntur; sed quia interpretatus haeretica. Praefationis tuae laude firmasti. Ego ipse, quem in crimen vocas, sic [Al. ideo] septuaginta Homilias ejus transtuli, et nonnulla de Tomis, ut et mala in honorum interpretatione subtraherem, et aperte in libris «ερί Αρχών ad coarguendam translationem tuam, quid lector vitaret, ostenderem.