# Apologia adversus libros Rufini 2.491.318-333

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, 2.491.318 to 2.491.333. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.318
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.318

Vis Origenem in Latinum vertere? Habes multas homilias ejus et tomos. in quibus moralis tractatur locus, et Scripturarum panduntur obscura. Haec interpretare: haec rogantibus tribue. Quid primus labor tuus incipit ab infamia? Cur translaturus haeretica, in defensionem eorum praemittis quasi martyris librum, et id Romanis auribus ingeris, quod translatum totus orbis expavit? Aut certe si ideo interpretaris, ut eum haereticum arguas, nihil dc Graeco mutes, et hoc ipsum praefatione testare, quod prudentissime papa Anastasius in epistola, quam contra te seribit ad episcopum Joannem, suo sermone complexus est, me liberans, qui id feci, et te arguens, qui facere noluisti. Ac ne forsitan hoc quoque neges subjecit exemplum ejus: ut si non vis audire fratrem monentem, audias episcopum condemnantem [Al. calumniantem] Rufinus Origenis defensor probatur. Eusebius Arianorum princeps. Rufini praefatio in Apologiam Pamphili pro Origene. — Dicis te non esse defensorem neque assertorem Origenis: jam nunc tibi proferam librum tuum de quo in famosa illa praefatiuncula praeclari operis tui his verbis loqueris: « Cujus diversitatis causam plenius tibi in Apologetico, quem Pamphilus in libris suis scripsit, edidimus brevissimo libello superaddito, in quo exidentibus, ut arbitror, probamentis, corruptos esse in quamplurimis ab haereticis et malevolis libros ejus ostendimus, et praecipue istos, quos nunc exigis ut interpreter, id est, … 'Αρχών. » Non tibi suffecerat Eusebii, vel certe ut tu vis, Pamphili pro Origene defensio, nisi quod ab illis minus dictum putabas, tu quasi sapientior et doctior adderes? Longum est, si velim totum librum tuum huic operi inserere, et propositis capitulis ad singula respondere, quid in his vitiorum sermo habeat, quid mendaciorum assertio, quid inconsequens textus ipse verborum. Unde laciniosae disputationis fastidia fugiens, et in arctum verba compingens, tantum sensibus respondebo. Statim de portu egrediens, navem impegit.

---

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml.
