Latin
2.491.334 to 2.491.347
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 2.491.334-347
Unproofread scanNot analysed yet
Referens erim de Apologia Pamphili martyris (quam nos Eusebii, Arianorum principis, probavimus) de qua dixerat. Prout potuimus, vel res poposcit. Latino sermone digessimus, intulit: «Illud est, quod, desideriorum vir Macari, te admonitum volo, ut scias hanc quidem fidei regulam, quam de libris ejus supra exposuimus, esse talem, quae et amplectenda et tenenda sit. In omnibus enim his catholicum inesse sensum evidenter probatur. »Quamvis de Eusebii libro multa subtraxerit, et in bonam partem de Filio et Spiritu sancto nisus sit commutare; tamen multa in illo scandala reperiuntur, et apertissimae blasphemiae, quae iste sua negare non poterit, catholica esse pronuntians. Dicit Eusebius, imo (ut tu vis) Pamphilus, in isto volumine, Filium Patris ministrum: Spiritum sanctum non de eadem Patrie Filiique substantia: animas hominum lapsas esse de coelo: et in hoc quod sumus de angelis commutati, in restitutione omnium aequales et angelos, et daemones, et homines fore; et multa alia tara impia et nefaria, quae etiam replicare sit criminis. Quid faciet assertor Origenis, et interpres Pamphili? Si in his, quae emendavit, tanta blasphemia est, in illis, quae ab haereticis falsata confingit, quanta sacrilegia continentur? Cujus opinionis causam hanc suspicatur, quod vir neque stultus, neque insanus dicere sibi repugnantia non potuerit. Et ne forsitan putaremus diversis eum varia scripsisse temporibus, et pro aetatibus edidisse contraria, addidit: «Quid facimus, quod interdum in eisdem locis, atque, ut ita dixerim, in consequenti pene capite sententia contrarii sensus invenitur inserta? Nunquid in eodem opere ejusdem libri, et interdum, ut diximus, statim in consequenti capitulo, oblitus sui esse potuit? Verbi gratia, ut qui superius dixerat, nusquam inveniri in omni Scriptura, ubi Spiritus sanctus factus vel creatus esse diceretur, continuo subjiceret, inter caeteras creaturas factum esse Spiritum sanctum?