# Apologia adversus libros Rufini 2.491.431-447

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, 2.491.431 to 2.491.447. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.431
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.431

» dicentes asserere me patrem malitiae et perditionis eorum qui de regno Dei ejiciuntur, id est diabolum, esse salvandum: quod ne aliquis quidem mente motus et manifeste insaniens dicere potest. » Dialogus Candidi Origenis. Liber Novatiani de Trinitate. — Conferte Origenis verba, quae supra ad verbum transtuli, his quae ab isto non versa sunt, sed eversa, et quantam inter se non solum verborum, sed et sensuum habeant dissonantiam, perspicietis. Obsecro ne molesta sit vobis prolixior interpretatio. Idcirco enim omnia vertimus, ut quo consilio superiora tacuerit, probaremus. Habetur dialogus apud Graecos Origenis et Candidi Valentinianae haereseos defensoris, in quo duos Andabatas digladiantes inter se spectasse me fateor. Dicit Candidus Filium de Patris esse substantia, errans in eo quod προβολήν, id est, prolationem asserit. E regione Origenes juxta Arium et Eunomium repugnat, eum vel prolatum esse, vel natum, ne Deus Pater dividatur in partes; sed dicit sublimem et excellentissimam creaturam voluntate exstitisse Patris, sicut et caeteras creaturas. Rursus ad secundam veniunt quaestionem. Asserit Candidus diabolum pessimae esse naturae, et quae salvari nunquam possit. Contra hoc recte Origenes respondit, non cum periturae esse substantiae, sed voluntate propria corruisse, et posse salvari. Hoc Candidus vertit in calumniam, quasi Origenes dixerit, diaboli naturam esse salvandam: quod ille falso objecerat, hic refutat. Et intelligimus in hoc tantum dialogo ab Origene argui haereticam falsitatem, et non in caeteris libris, de quibus nunquam quaestio fuit. Alioqui si omnia quae haeretica sunt, non erunt Origenis, sed haereticorum: omnes autem propemodum illius tomi his erroribus pleni sunt: nihil Origenis erit, sed eorum, quorum ignoramus vocabula. Non ei sufficit Graecos et antiquos calumniari, de quibus pro vetustate temporum et longinquitate regionum habet licentiam quidquid voluerit mentiendi: venit ad Latinos, et primum ponit Hilarium confessorem, quod post Ariminensem synodum liber illius falsatus ab haereticis sit.

---

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml.
