Latin
2.491.479 to 2.491.495
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 2.491.479-495
Unproofread scanNot analysed yet
qui libros scribere? qui totum de Origene toquuntur et scribunt? qui dum sua nolunt furta cognosci, et ingrati sunt in magistrum, idcirco simplices ab illius lectione deterrent? Nominatim debes dicere, et ipsos homines denotare. Ergo beati episcopi Anastasius, et Theophilus, et Venerius (Mediolani), et Chromatius (Aquileiae), et omnis tam Orientis quam Occidentis Catholicorum synodus, qui pari sententia, quia pari et spiritu, illum haereticum denuntiant populis, fures librorum illius judicandi sunt: et quando in Ecclesiis praedicant, non Scripturarum mysteria, sed Origenis furta commemorant? Non tibi sufficit passim contra omnes detrectatio, nisi specialiter contra beatum et insignem Ecclesiae sacerdotem styli tui lanceam dirigas? Quis est ille, qui velut necessitatem evangelizandi per omnes gentes et per omnes linguas habere se putat, de Origene male loquendi? qui sex millia librorum ejus se legisse, quam plurima fratrum multitudine audiente, confessus est? In qua multitudine et caterva fratrum tu quoque medius eras, quando ille in [sua Epistola queritur, pro Origenis haeresi nefaria a te dogmata esse prolata? Crimini ei dandum est quare Graecam, Syram, et Hebraeam et AEgyptiacam linguam, ex parte et Latinam noverit? Ergo et apostoli et apostolici viri, qui linguis loquebantur, in crimine sunt; et me trilinguem, bilinguis ipse ridebis? De sex millibus autem librorum, quos ab eo lectos esse confingis, quis credet aut te verum dicere, aut illum potuisse mentiri? Si enim Origenes sex millia scripsisset librorum, potuerat fleri ut vir eruditissimus [Al. eruditus], et ab infantia sacris Litteris institutus, pro curiositate et scientia legisset aliena. Quod vero ille non scripsit, quomodo iste legere potuit? Numera indices librorum ejus qui in tertio volumine Eusebii, in quo scripsit vitam Pamphili, continentur: et non dico sex millia, sed tertiam partem nou reperies.