# Apologia adversus libros Rufini 2.491.607-625

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, 2.491.607 to 2.491.625. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.607
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.607

— In libris quoque Samuel et Malachim, quos nos Regnorum quatuor nominamus, post catalogum divinae Scripturae haec intuli: « Quae rum ita se habeant, obsecro te, lectur, ne laborem meum reprehensionem existimes antiquorum. In tabernaculo Dei offert unusquisque quod potest. Alii aurum et argentum et lapides pretiosos, alii byssum et purpuram et coccum offerunt et hyacinthum. Nobiscum bene agitur, si obtulerimus pelles et caprarum pilos. El tamen Apostolus contemptibiliora nostra magis necessaria judicat (I Cor. XII, 21). Unde et tota illa tabernaculi pulchritudo et. per singulas species Ecclesiae praesentis futuraeque distinctio, pellibus legitor et ciliciis; ardoremque solis et ini…rium imbrium, ea qaue viliora sunt prohibent. » Vide quanto contra Septuaginta interpretes tumeam supercilio, ut illos aurum et pretiosos lapides et purpuram, me pelles et pilos caprarum in tabernaculo Dei obtulisse profitear? Ex Prologo in Paralipomena. Interpretum LXX versio corrupta. — Ponam et aliud testimonium, ne nunc mc rerum necessitate compulsum dicas mutasse sententiam. In libro Temporum, id est, Paralipomenon, qui Hebraice dicitu DABRE JAMIM, hac ad sanctum papam Chromatium Praefatuincula usus sum: « Si Septuaginta interpretum pura, et ut ab eis in Graecum versa est, editio permaneret, superflue me, mi Chromati, episcoporum sanctissime atque doctissime, impelleres, ut ubi Hebraea volumina Latino sermone transferrem. Quod enim semel aures hominum occupaverat, et nascentis Ecclesiae roboraverat fidem, justum erat etiam nostro silentio comprobari. Nunc veto cum pro varietate regionum diversa ferantur exemplaria, et germana ilia antiquaque translatio corrupta sit atque violata, nostri arbitrii putas, aut ex pluribus Judicare quid verum sit, aut novum opus in veteri opere cudere, illudentibusque Judaeis, cornicum, ut dicitur, oculos configere. Alexandria et AEgyptus in Septuaginta suis Hesychium laudat auctorem. Constantinopolis usque ad Antiochiam Luciani martyris exemplaria probat. Mediae inter has provinciae Palaestinos codices legunt, quos ab Origene elaboratos Eusebius et Pamphilius vulgaverunt:totusque orbis hac inter se trifaria varietate compugnat.

---

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml.
