Latin
2.491.626 to 2.491.646
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 2.491.626-646
Unproofread scanNot analysed yet
Et certe Origenes non solum exempla composuit qualuor editionum, e regione singula verba describens, ut unus dissentiens statim, caeteris inter se consentientibus, arguatur; sed quod majoris audaciae est, in editione Septuaginta, Theo lotionis editionem miscuit, asteriscis videlicet designans quae minus fuerunt, et virgulis quae ex superfluo videbantur apposita. Si igitur aliis licuit non tenere, quod semel susceperant, et post septuaginta cellulas, quae vulgo sine auctore jactantur, singulas cellulas aperuere: hocque in Ecclesiis legitur, quod Septuaginta nescierunt; cur me non suscipiant Latini mei, qui inviolata editione veteri, ita novam condidi, ut laborem meum Hebraeis, et (quod his majus est) apostolis auctoribus probem? Scripsi nuper librum de Optimo genere interpretandi, ostendens illa de Evangelio: «Ex AEgypto vocavi filium meum (Osee XI, 1); »et: «Quoniam Nazaraeus vocabitur (Matth. II. 23), »et: «Videbunt in quem compunxerunt (Zach. XII, 10); »et illud Apostoli: «Quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Dominus diligentibus se (I Cor. II, 9;)» caeteraque his similia, in Hebraeorum libris inveniri. Certe Apostolus et evangelistae Septuaginta interpretes noverant. Et unde eis hoc dicere, quod in Septuaginta non habetur? Et Christus Dominus noster, utriusque Testamenti conditor, in Evangelio secundum Joannem: «Qui credit, inquit, in me sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII. 38). »Utique scriptum est, quod Salvator scriptum esse testatur. Ubi scriptum est? Septuaginta non habent, apocrypha nescit Ecclesit. Ad Hebraeos igitur revertendum: unde et Dominus loquitur, et discipuli exempla praesumunt. Haec pace veterum loquor, et obtrectatoribus meis tantum respondeo, qui canino dente me rodunt, in publico detrahentes, legentes in angulis, iidem et accusatores et defensores, cum in aliis probent, quod in me reprobant, quasi virtus et vilium non in rebus sit, sed cum auctore n utetur.