# Apologia adversus libros Rufini 2.491.647-661

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, 2.491.647 to 2.491.661. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.647
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.647

Caeterum memini editionem Septuaginta translatorum olim de Graeco emendatam tribuisse me nostris, nec inimicum debere existimari eorum, quos in conventu fratrum semper edissero. Et quod nunc DABRE JAMIM, id est, Verba Dierum, interpretatus sum, idcirco feci ut inextricabiles moras, et silvam nominum, quae scriptorum confusa sunt vitio, sensuumque barbariem [ Al. labyrinthos ] apertius, et per versuum cola digererem, mihimetipsi et meis juxta Hismeniam canens, si aures surdae sunt caeterorum. » Ex Prologo in Ezram. In Ezrae quo me volumine similia praefatus sum, et post multa haec addidi: « Quod illaturus sum, aequissimum est. Edidi aliquid, quod non habetur in Graeco, vel aliter habetur, quam a me versum est. Quid interpretem laniant? Interrogent Hebraeos, et ipsis auctoribus translationi meae, vel arrogent vel derogent fidem. Porro aliud est, si clausis, quod dicitur, oculis, mihi volunt maledicere, et non Imitantur Graecorum studium et benevolentiam, qui post Septuaginta translatores jam Christi Evangelio coruscante, Judaeos et Ebionitas legis veteris interpretes, Aquilam videlicet, Symmachum et T…eodotionem, curiose legunt, et per Origenis laborem εν έςαττλοις Ecclesiis dedicarunt: quanto nagis Latini mei grati esse deberent, quod exsultantem Graeciam cernerent aliquid a se mutuari! Primum enim magnorum sumptum est, et infinitae difficultatis, exemplaria habere omnia. Denique et qui habuerint, et Hebraei sermonis ignari sunt, magis errabunt, ignorantes quis e multis verius dixerit. Quod etiam sapientissimo cuidam nuper apud Graecos accidit, ut interdum Scripturae sensum relinquens, uniuscujuslibet [Al. unuscujusque] interpretis sequeretur errorem. Nos autem qui Hebraeae linguae saltem parvam habemus scientiam, et Latinus nobis utcunque sermo non deest, et de aliis magis possumus judicare, et ea quae ipsi intelligimus, in nostra lingua exprimere. » Ex Prologo in Job — Transibo ad librum Job, quem post Septuaginta interpretum editionem, quam Origenes obelis asteriscisque distinxit, ante a…nos plurimos Latino sermoni datum, cum rursum juxia ipsum Hebraicum verterem, sic locutus sum: « Cogor per singulos Scripturae divinae libros, adversariorum respondere maledictis, qui interpretationem meam, reprehensionem Septuaginta interpretum criminantur: quasi non et apud Graecos Aquila, Symmachus et Theodotion vel verbum e verbo, vel sensum e sensu, vel ex utroque commistum et medie temperatum genus translationis expresserint, et omnia veteris Instrumenti volumina Origenes obelis asteriscisque distinxerit: quos vel additos, vel de Theodotione sumptos, translationi antiquae inseruit, probans defuisse quod additum est.

---

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml.
