Latin
2.491.662 to 2.491.669
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 2.491.662-669
Unproofread scanNot analysed yet
Discant igitur obtrectatores mei recipere in toto, quod in partibus susceperunt, …ut interpretationem meam cum asteriscis suis radere. Neque enim fieri potest, ut quos plura intermisisse perpexerint, non eosdem etiam in quibusdam errasse fateantur: praecipue in Job, cui si ea quae sub asteriscis addita sunt subtraxeris, pars maxima detruncabitur. Et hoc duntaxat apud Graecos. Caeterum apud Latinos, ante eam translationem, quam sub asteriscis et obelis nuper edidimus, septingenti ferme aut octingenti versus desunt, ut decurtatus, et laceratus, corrosusque liber foeditatem sui publice legentibus praebeat. »Et post multa quae studio brevitatis praetereo, haec in fine subjunxi: «Audiant quapropter canes mei, idcirco me in hoc volumine laborasse, non ut interpretationem antiquam reprehenderem, sed ut ea quae in illa aut obscura sunt, aut omissa, aut certe vitio scriptorum depravata, manifestiora nostra interpretatione fierent, qui et Hebraeum sermonem ex parte didicimus, et in Latino pene ab ipsius incunabulis inter grammaticos et rhetores et philosophos detriti sumus. Quod si apud Graecos post Septuaginta editionem, jam Christi Evangelio coruscante, Judaeus Aquila, et Symmachus ac Theodotion judaizantes haeretici sunt recepti, qui multa mysteria Salvatoris subdola interpretatione celarunt, et tamen in Hexaplis habentur apud Ecclesias, et explanantur ab ecclesiasticis viris: quanto magis ego Christianus, de parentibus Christianis natus, et vexillum crucis in mea fronte portans, cujus studium fuit omissa repetere, depravata corrigere, et sacramenta Ecclesiae puro et fideli aperire sermone, vel a fastidiosis, vel a malignis lectoribus non debeo reprobari! »Ex Prologo in Psalterium. —Psalterium quoque quod certe emendatissimum juxta Septuaginta interpretes nostro labore dudum Roma suscepit, rursum juxta Hebraicum vertens, Praefatione munivi, et sic in parte Prologi sum locutus: «Quia igitur nuper cum Hebraeo disputans, quaedam pro Domino Salvatore de Psalmis testimonia protulisti;