Latin
2.491.684 to 2.491.700
Jerome, Apologia adversus libros Rufini 2.491.684-700
Unproofread scanNot analysed yet
Quae, cum hanc editionem legeritis, ab illis animadvertetis abscondita. Nec ignoro quanti laboris sit prophetas intelligere, nec facile quempiam posse judicare de interpretatione, nisi intellexerit ante quae legerit. Nos quoque patere morsibus plurimorum, qui stimulante invidia, quod consequi non valent, despiciunt. Sciens ergo et prudens in flammam mitto manum. Et nibilominus a fastidiosis lectoribus hoc precor, ut quomodo Graeci post Septuaginta translatores, Aquilam, et Symmachum et Theodotionem legunt vel ob studium doctrinae suae, vel ut Septuaginta magis ex collatione eorum intelligant: sic et isti saltem unum post priores habere dignentur interpretem. Legant prius, et postea despiciant; ne videantur non ex judicio, sed ex odii praesumptione, ignorata damnare. »De Daniele. —De Daniele autem breviter respondebo, me non negasse eum prophetam, quem statim in fronte Prologi prophetam esse confessus sum. sed quid Hebraei dicerent, et quibus argumentis suam niterentur probare sententiam, voluisse monstrare, et docuisse lectorem, Ecclesias Christi hunc prophetam juxta Theodotionem legere, et non juxta Septuaginta translatores. Quorum si in isto libro editionem dixi multum a veritate distare, et recto Ecclesiarum Christi judicio reprobatam, non est meae culpae qui dixi, sed eorum qui legunt. In promptu sunt quatuor editiones, Aquilae, Symmachi, Septuaginta, et Theodotionis: Ecclesiae juxta Theodotionem legunt Danielem. Ego quid peccavi, si Ecclesiarum judicium secutus sum? Quod autem refero, quid adversum Susannae historiam, et hymnum trium puerorum, et Belis Draconisque fabulas, quae in volumine Hebraico non habentur, Hebraei soleant dicere, qui me criminatur, stultum se sycophantam probat. Non enim quid ipse sentirem, sed quid illi contra nos dicere soleant, explicavi. Quorum opinioni, si non respondi in Prologo, brevitati studens, ne non Praefationem, sed librum viderer scribere, puto quod statim subjecerim; dixi enim, «De quo non est hujus temporis disserere.