# Apologia adversus libros Rufini 2.491.84-105

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, 2.491.84 to 2.491.105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/apologia-adversus-libros-rufini/2.491.84

Sed homo Graecus videtur mihi seipsum interpretari voluisse, et pro eo quod apud eos dicitur κληρονομήσουjiv, et apud nos uno verbo dici potest haereditabunt, compositius et ornatius dixisse, haereditate potientur. Istiusmodi nugis et acyrologiis omnis ejus scatet oratio. Sed revertamur ad sensum. Ridet Rufini verba. Ignis aeternus juxta Origenem. — Grandi diabolus lancea percutitur, qui omnibus exsistit causa peccati, si pro operibus sui, quasi homo, redditurus est rationem, et cum angelis suis aeterni ignis hereditate potietur. Hoc enim deerat, ut hominibus tormento subditis, ille potiretur ignibus aeternis, quos tanto tempore desideraverat. Et videris mihi· calumniam in hoe loco facere diabolo, et criminatorem omnium falsis criminibus accusare. Dicis enim, « qui omnibus exsistit causa peccati; » et dum in illum refers crimina, homines culpa liberas, …ollisque arhitrii libertatem, Salvatore dicente, quod « de corde nostro exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae (Matth. XV, 19). » Et rursum de Juda in Evangelio legimus: « Post buccellam intravit in eum Satanas (Joan. XIII, 27): » qui ante buccellam sponte peccaverat, et nec humilitate, nec clementia Salvatoris flexus est ad poenitentiam. Unde Apostolus: « Quos tradidi, inquit, Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20). » Et in alio loco: « Tradidi hujusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Cor. V, 5). » Tradidit eos Satanae, quasi tortori ad puniendum, qui antequam traderentur, voluntate propria blasphemaverant. Et David: « Ab occultis, inquit, meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13);» breviter et suae voluntatis errorem, et vitiorum incentiva significans. In Ecclesiaste quoque legimus: « Si spiritus potestatem habentis ascenderit super cor tuum, locum tuum ne dimiseris (Eccle. X, 4).» Ex quo liquido apparet, si dederimus ascendenti locum, nos peccasse qui dederimus, et ascendentem muros hostem non praecipitem deturbaverimus.

---

Jerome, Apologia adversus libros Rufini, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp424/tmp424/tmp424.tmp424.opp-lat1.xml.
