Latin
16.131.2.76 to 16.131.2.81
Jerome, Breviarium In Psalmos 16.131.2.76-81
Unproofread scanNot analysed yet
ix). Deinde et haec considerate: quoniam ad extremos pedes, inter malogranata erant et tintinnulae, et non ingrediebatur pontifex in saucia sanctorum, nisi illa tintinnabula personarent. Tintinnabula et illa malogranata, diversitates virtutum sunt quae habent singulae voces suas, et egressus ipse sancti sanctorum vocalis est. Sive enim manducemus, sive bibamus, omnia in nomine Domini facimus (I Cor. x). Minora promisimus, et majora diximus.