Latin
Psalmi Incipiunt Edisseri, Psalm 2
Jerome, Breviarium In Psalmos 16.2.5
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc loquetur ad eos in ira sua. De ira Dei et Lactantius librum pulcherrimum scripsit, et ipse Origenes creberrime disputat, non tam iram esse, quam necessariam correptionem, ut patris in filium, medici in aegrotum, magistri in discipulum. Ira nutem patientibus videri potest, non quod Deus emendet iratus. Et in furore suo conturbabit eos. Sicut in Epistola ad Romanos: Revelatur, inquit, ira Dei (Rom. i), ut qui eam venturam intelligunt, studeant devitare: ita et in praesenti loco benigne, non ait, puniet: sed, turbabit, ut absque poenis qui turbatus est, corrigatur.