Latin
Psalmi Incipiunt Edisseri, Psalm 2
Jerome, Breviarium In Psalmos 16.2.8
Unproofread scanNot analysed yet
Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Ac si dicat: Dum Judaei te noluerunt recipere: omnes gentes tibi venient in haereditatem. Reges eos in virga ferrea. In dura disciplina Romanorum. Vel per virgam ferream, disciplina intolerabilis: quia corda illorum tortuosa erant. Tamquam vas figuli confringes eos. Vas figuli antequam in testam fuerit obduratum, si dissipetur, reformabile est. Lege Jeremiam (Jerem. xix). Si autem semel testa fracta fuerit, nequaquam in integrum compingi potest. Verum quae apud homines impossibilia sunt, apud Deum sunt possibilia. Figulus, Christus: vas, homo, ut est illud: Sicut vas in manu figuli, sic vos in manu mea, dicit Dominus (Ibid. xviii). Aliter: Confringitur in poenitentiam hic, vel in die judicii in ignem.