# Breviarium In Psalmos 16.3.2-4

Jerome, Breviarium In Psalmos, 16.3.2 to 16.3.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/breviarium-in-psalmos/16.3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/breviarium-in-psalmos/16.3.2

Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me, multi exsurgunt adversum me. Potest hic psalmus et ad David, et ad Christum, et per eum, ad omnes sanctos pertinere. Exaudivit me de monte sancto suo. Montem sanctum puto unigenitum esse Filium Dei, ad quem in novissimis diebus populi confluituri sunt. Isaia et Michaea hoc ipsum vaticinantibus. Sed et de Ecclesia intelligitur, quia non potest civitas abscondi super montem posita. Ego dormivi, et soporatus sum, et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. Quasi somnus, inquit, et locus ejus persecutio. Non timebo millia populi circumdantis me. Et David potest hoc de Absalom, et exercitu ejus dicere: et Dominus de Judaeis frementibus adversum se, et clamantibus: Tolle, tolle, crucifige eum (Joan. xxix).

---

Jerome, Breviarium In Psalmos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp488/tmp488/tmp488.tmp488.opp-lat1.xml.
