# Breviarium In Psalmos 16.32.2

Jerome, Breviarium In Psalmos, Psalmi Incipiunt Edisseri, Psalm 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/breviarium-in-psalmos/16.32.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/breviarium-in-psalmos/16.32.2

Confitemini Domino in cithara. Cithara deorsum habet cavamen, et sex chordas habet. Opera sanctorum intelliguntur per citharam, quae sunt sex opera misericordiae. Et de illis chordis aliae bene cantant: aliae murmurant. Sic et sancti, alii sic, alii vero sic. Confitemini Domino in cithara. In carne villis et concupiscentiis mortificata per crucem Dominicam. In psalterio decem chordarum psallite ei. In Decalogo mandatorum. Psalterium desursum habet cavamen; praedicatio vel mandata intelligitur in sanctis, quae de supernis veniunt. Unde dixit: Omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, vel vicissitudinis obumbratio (Jacob. i). Decem chordarum, id est, decem verba legis. Tria mandata in una tabula, quae ad finem Trinitatis pertinent, haec sunt; primum: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est; secundum: Non habebis nomen Dei tui in vanum; tertium: Observa diem sabbali (Deut. vi). Septem, in altera tabula, ad dilectionem proximi pertinent.

---

Jerome, Breviarium In Psalmos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp488/tmp488/tmp488.tmp488.opp-lat1.xml.
