# Breviarium In Psalmos 16.41.2

Jerome, Breviarium In Psalmos, Psalmi Incipiunt Edisseri, Psalm 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/breviarium-in-psalmos/16.41.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/breviarium-in-psalmos/16.41.2

Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te, Deus. Primum enim intelligendum est, quare, vel qualiter desiderat cervus ad fontes aquarum. Mos est enim ejus, ut in– ventum serpentem naribus hauriat, et post haec exardescens, exstinguat sitim. Ergo homo Ecclesiae, qui diu in actu venenoso degebat, ubi se perspicit coeno fornicationis, idololatriae fetore repletum: desiderat venire ad Christum, in quo est fons luminis, ut, ablutus baptismo, accipiat donum remissionis. Scit enim, quia nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non habebit vitam aeternam (Joan. iii). Sed et si quis hodie nostrum, exstinctis vitiis, ignescat in desiderium Dominicae contemplationis, potest et ipse dicere: quia desiderat anima mea ad te Deus: hoc est, relicto saeculo, ad te desidero transire.

---

Jerome, Breviarium In Psalmos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp488/tmp488/tmp488.tmp488.opp-lat1.xml.
