Latin
Psalmi Incipiunt Edisseri, Psalm 65
Jerome, Breviarium In Psalmos 16.65.2
Unproofread scanNot analysed yet
Dicite Deo, quam terribilia sunt opera tua, Domine! Scilicet ui non creaturam colant, sed Creatoris virtutem in his quae contemplamur, intellijgant. Quam terribilia sunt opera tua! Terribile est quod potestis mirari, et non potestis comprehendere, id est, de populo Judaico electo, et postea reprobato, et gentes primitus condemnatas, et postea electas. Vel qui videntur quasi sancti, et reprobati, et de peccatoribus, qui videntur quasi reprobati, et electi. Occulta sunt judicia Dei: terribilia, id est, timenda. In multitudine virtutis tuoe mentientur tibi inimici tui. Quando viderunt in AEgypto virtutes, et signa: et in mari Rubro. Mentiti snnt quando dixerunt: Omnia quaecumque praeceperit nobis Dominus, faciemus (Exod. xxiv). Unde dicit: Iniquitas mentita est, et inimici Domini mentiti sunt ei (Psal. xxvi).