Latin
Psalmi Incipiunt Edisseri, Psalm 7
Jerome, Breviarium In Psalmos 16.7.2
Unproofread scanNot analysed yet
Domine Deus meus, in te speravi, etc. Non speravi in gladio meo: non speravi in virtute mea; sed speravi in auxilio tuo. Ne quando rapiat ut leo animam meam, etc. Hoc convenit Sauli, Abessalon non convenit. Quomodo enim poterat Abessalon leonem vocare, de quo dicit: Parcite puero meo Abessalon? Si ibi illum puerum vocat, et quasi infantulum et ignorantem: quomodo hic leonem vocat? Hoc inierim secundum historiam, et multa sunt quae dicantur, et totus psalmus in persona Saul interpretari potest. Caeterum quia nobis curae est, non solum secundum historiam, sed et secundum spiritualem intelligentiam interpretari: Chusi istum AEthiopem non alium, nisi diabolum interpretamur. Quaeritur, iste Chusi quomodo filius sit Jemini: quomodo diabolus AEthiops filius est dextrae? Quod AEthiops, vitio suo est: quod filius dextrae est, creatus a Deo: recte de isto dicitur: Ne quando rapiat ut leo animam meam. Adversarius noster diabolus quasi leo rugiens, circuit quaerens quem rapiat.