Latin
Psalmi Incipiunt Edisseri, Psalm 73
Jerome, Breviarium In Psalmos 16.72.2
Unproofread scanNot analysed yet
Memor esto congregationis tuoe quam possedisti ab initio. Ecclesiasticae utique congregationis quam patriarcharum, sive prophetarum, vel vocationibus, vel sacrificiis figurasti. Redemisti virgam hoereditatis tuoe. Virga haereditatis Dei, Christus est, sicut Jeremiae videnti vigilantem virgam dicitur: Bene vides, quia vigilo ego super populum meum (Jerem. i); et iterum: …Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et ipsum gentes deprecabuntur (Isa. xi). Haec ergo virga liberata est a persequentibus… inimicis. Mons Sion in quo habitasti in eo. Sive in assumpto corpore, sive in Ecclesia. Utrumque enim ad montem pertinet sanctum.