Latin
Psalmi Incipiunt Edisseri, Psalm 76
Jerome, Breviarium In Psalmos 16.75.2
Unproofread scanNot analysed yet
Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Deum, et intendit mihi. In die tribulationis meae Deum Exquisivi. Videte quomodo in tribulatione est, et Dominum et Deum deprecatur, et tamen unus Deus est. Voce mea ad Dominum clamavi. Clamare eo tempore necessarium est: quando longe est ille qui clamat. Ergo iste quod dicit: hoc est, quoniam propter peccata mea longe sum a te; propterea clamo ut me exaudias. Voce ad Dominum, et intendit mihi. Ipsum est quod dicit et in alio loco: Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit mc (Psat. cxix).