Latin
Psalmi Incipiunt Edisseri, Psalm 8
Jerome, Breviarium In Psalmos 16.8.2
Unproofread scanNot analysed yet
Domine Dominus noster. Prius nomen Domini apud Hebraeos quatuor litterarum est, jod, he, vau, he: quod proprie Dei vocabulum sonat: et legi potest iaho, et Hebraei άδυτον, id est, ineffabile opinantur. Secundum vero adonai, omnium commune est, quod saepe et in hominibus ponitur. Quam admirabile est nomen tuum in universa terra. Quod pro nobis homo factus es, quod mortuus, quod resurrexisti, in cunctis gentibus est vulgatum.