# Breviarium In Psalmos 16.83.2

Jerome, Breviarium In Psalmos, Psalmi Incipiunt Edisseri, Psalm 83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/breviarium-in-psalmos/16.83.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/breviarium-in-psalmos/16.83.2

Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Deinde dicitur: Beati qui habitant in domo tua. Vide tria esse tabernacula, et atria, et ad extremum domum. Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! Quae sunt ista tabernacula? Videamus Evangelium an nobis aliquam significantiam praebeat. Loquitur Dominus et dicit: Facile vobis anticos de iniquo mammona, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. xvi). Videtis ergo quod iniquum mammona in isto sacculo deficit. Tamen considerate quod iste iniqaus justitiam praeparat. Mammona in lingua Hebraae divitiae nuncupantur: non aurum, ut quidam putant. De iniquo mammona. Vera est et philosophi quaedam sentential: ‹Omnis dives aut iniquus, aut iniqui haeres est.› Propterea dicit Dominus atque Salvator quod divites difficile ingrediuntur in regnum coelorum (Matt. xix). Dicat aliquis: Quomodo Zachaeus ingressus est in regnum coelorum, qui dives fuit? Sed dedit divitias, et statim commutavit divitias regno caelorum. Non dixit, quicumque divites fuerint, non intrabunt in regna caelorum: sed dixit, quod difficile divites intrabunt in regna coelorum. Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! Alii desiderant possessiones, alii saeculi istius divitias, alii parere in istius saeculi Ecclesiis, et gloriam aliquam habere apud homines: mihi hoc solum desiderium est videre aeterna tabernacula. Illa mibi dilecta sunt tabernacula, ubi congregatio virtutum est, non vitiorum. Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini: hoc est solum desiderium, hic solus amor meus, ut videam atria tua. Videte ordinem. Primum desiderat tabernacula: tabernacula quae non habent fundamentum: tabernacula quae cito mutantur. Tabernaculum enim semper mutatur, et huc illueque transfertur. Caeterum atria non sunt quidem domus, sed tamen habent aliqua fundamenta, et de atrio intramus in domum. Iste ergo primum tabernacula desiderat, et postea deficit, et amore tabescit ut videat atria, et cum fuerit in atrio, tunc dicit: Beati qui habitant in domo tua.

---

Jerome, Breviarium In Psalmos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp488/tmp488/tmp488.tmp488.opp-lat1.xml.
