Latin
Psalmi Incipiunt Edisseri, Psalm 87
Jerome, Breviarium In Psalmos 16.87.2
Unproofread scanNot analysed yet
Domine Deus salutis meae, in die clamavi. In illa claritate tecum degens quam semper habui; poenitentiam populis. Et nocte coram te. Inter tenebras Judaeorum. Intret in conspectu tuo oratio mea: inclina aurem tuam ad precem meam. Quam in hoc corpore positus profundo. Quia repleta est malis anima mea. Peccatis populi pereuntis. Et via mea in inferno appropinquavit. Cum pro his qui pereunt, trador. AEstimatus sum cum descendentibus in lacum. Sicut reliquos peccatores me in mortem redigere arbitrati sunt: nec resurgere crediderunt. Factus sum sicut homo sine adjutoria. Cum non est libertati meae socius in inferno: nec adjutor ad liberandum. Inter mortuos liber. Nemo me in inferno vinxit: sed ego vinctorum catenam propria virtute laxavi.