Latin
Psalmi Incipiunt Edisseri, Psalm 9
Jerome, Breviarium In Psalmos 16.9.2
Unproofread scanNot analysed yet
Confitebor tibi, Domine, etc. Vox Ecclesiae. Trina confessio hic sonat: id est, peccatorum, martyrum, confessorum: gratiarum actio, sive laus, ut in Evangelio: Confiteor tibi, Pater Domine coeli et Terrae (Matth. xi), et hic trina dilectio intelligitur: id est, diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo: et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis (Matth. xxii). Narrabo omnia mirabilia tua. Quomodo dicit, se omnia mirabilia Dei narrare: quia nullus homo potest nec videre, nec comprehendere Deum? Nam omnia mirabilia Dei si narrare velimus impossibile est. Cur non possumus? quia alio loco dicit: Pronuntiabo omnia judicia (Psal. xviii). Nec ipsum potest facere homo. Quomodo non potest? quia Dominus dicit: Omnia quacumque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. xv). Sed quare non narravit diem judicii, sed dixit: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate (Actor. ii)? Sed in hoc solvitur haec quaestio, cum subjunxit, omnia judicia: postea dicit, oris tui: ac si dicat propheta vel unusquisque sanctus: Quantum me docuisti, tantum narrabo: quin si tantum narras quantum intelligis, omnia mirabilia Dei narras, quamvis in semetipsa plura sint. Vel narrabo omnia mirabilia tua, non illa tantum quod mortui resuscitantur, caeci illuminantur, vel caetera; sed et quod per te animae perditae, saluti insperatae redduntur.