Latin
Psalmi Incipiunt Edisseri, Psalm 90
Jerome, Breviarium In Psalmos 16.90.2
Unproofread scanNot analysed yet
Qui habitat in adjutorio Altissimi. Adjutorium interpretatur, Ezras. Denique βοιβος Ezras propheta dicitur. Iste est qui reduxit populum de captivitate Babyloniae, et induxit in terram repromissionis. Qui ergo habitat in Ezras, habitat in Jesu. Interim secundum tropologiam: Qui aedificavit domum sine manibus juxta Apostolum, illam domum quam aedificaverat Dominus etiam obstetricibus in AEgypto (Exod. i). In protectione Dei coeli commorabitur. Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium Meum, Deus meus. Multi enim me persequuntur hostes: propterea tu es refugium meum, Deus meus. Sperabo in Domino: quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium. Non dixit, spero: sed, sperabo. Quamdiu enim peccamus, non speramus. Si peccare desierimus, speramus. Quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium. Multi sunt venatores in isto mundo, qui animam nostram venari conantur. Denique et Nemrod ille gigas, magnus in conspectu Dei venator fuit (Gen. x), et Esau venator erat (Gen. xxvii): quoniam peccator erat: et penitus non invenimus in Scripturis sanctis, sanctum aliquem venatorem. Piscatores invenimus sanctos.