Latin
Psalmi Incipiunt Edisseri, Psalm 96
Jerome, Breviarium In Psalmos 16.96.2
Unproofread scanNot analysed yet
Dominus regnavit, exsultet terra. Universa terra, et omnis orbis, qui daemonibus et idolis fuerai ante subjectus, Deo nOstro regnante laetetur. Dominus regnavit. Domnus, Creator qui nos fecit, ipse regnavit. O vos qui anto subjecti eratis sub dominio diaboli, nunc subjecti estis sub Domino creatore. Laetentur insulae multae. Bene dixit de animabus nostris: quae variis cogitationibus, quasi variis hinc inde tunduntur fluctibus. Nos autem dicamus, et insulas Ecclesias. Denique dicitur, et in alio loco: Convertentur ad me insulae multae. Vultis scire quoniam insulae dicantur Ecclesiae? Dictum est in propheta ex persona Domini: Loquere, inquit, habitatoribus insulae hujus. Laetentur insulae multae. Quomodo enim insulae in medio mari positae sunt: sic et Ecclesiae quasi in medio mari saeculi istius positae sunt: et ita persecutionibus, quasi diversis tunduntur fluctibus. Verum istae insulae tundantur quotidie, sed non subruuntur. In mari quidem sunt, sed habent fundamentum Christum qui moveri non potest.