Latin
17.2.85 to 17.2.114
Jerome, Breviarium In Psalmos 17.2.85-114
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil grande est terrena dimittere: majora sunt vitia, quae dimittenda sunt. Sed dicat aliquis, difficile est: grande est: durum est. Et ideo grande est, quia difficile est: athleta non coronatur, nisi legitime certaverit. Nulli faciat desperationem, arduus ascensus est, difficilis est: desperatio nascitur. Noli desperare, o homo, in quinto decimo gradu Dominus supra est: intuetur te: dat auxilium. Si in primo gradu es, et videtur tibi grande esse spatium inter primum, et quintum decimum: noli respicere gradum, sed coelum aspice. Et vide quid dicat. Non dixit: Vidi Dominum stantem in quinto decimo gradu: nos enim ad stantem, et erectum Dominum pervenire non poteramus; sed vide quid dicat: Vidi Dominum innitentem super scalam (Gen. xxxviii). Vide quid dicat de eo qui stabat: Incurvavit se, et humiliavit se, ut nos possemus ascendere. Dominus incurvus est propter te, humiliavit se: securus ascende. Iste igitur, qui nunc in primo gradu est, non est in tribulatione: jam enim recessit de tribulatione, jam in primo gradu posuit pedem. Non enim dicit: Nunc tribulor, nunc clamo; sed quia in primo gradu est, refert quid passus est. Et quid dicit? Ad Dominum cum tribularer, clamavi, et exaudivit me. Antequam in primo gradu pedem ponerem, tribulabar, quia non poteram terrena dimittere. Ad Domi– num eum tribularer clamavi, et exaudivit me. Videtur iste versiculus nihil habere intrinsecus. Versiculus parvus est: sed tres sensus habet in se pariter conglutinatos. Quid enim dicit? Cum tribularer, ecce unum, clamavi; et post clamorem quid? et audivit me. In uno versu prior tribulatio, clamatio, exauditio. Non dixit: Quando securus eram, quando laetus eram, clamavi, sed quando tribulabar, clamavi. Petitis, inquit, et non exaudimini: quia negligenter petitis (Jac. iv). Ad Dominum cum tribularer, cla– mavi, et exaudivit me.