Latin
1 to 23
Jerome, Canones Poenitentiales [Incertus] 1-23
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis episcopus, aut aliquis ordinatus, in consuetudine vitium habuerit ebrietatis: aut desinat, aut deponatur. Si monachus per ebrietatem facit [Suppl. vomitum], xx dies poeniteat. Si presbyteraut diaconus per ebrietatem vomitum facit, XL dies poeniteat, abstinens sex dies poeniteat. Si vero pro infirmitate, aut quia longo tempore se abstinuerit, et in consuetudine non erit ei multum bibere, vel manducare, aut præ gaudio in natale Domini, aut in Pascha, aut pro alicujus sanctorum commemoratione, et tunc plus non accepit quam decretum est a senioribus, nocet. Si episcopus jusserit, non nocet illi, nisi ipse similiter faciat. Si laicus fidelis per ebrietatem vomitum facit, xv dies poeniteat. Qui vero inebriatus contra Domini interdictum, si vomitum satietatis habuerit, vi dies poeniteat in aqua, vel xx dies sine pinguedine. Si laicus sine vino per nequitiam inebriat alium, XL dies poeniteat. Qui per satietatem vomitum facit: in. poenit. Sicut sacrificio, VII dies. Si infirmitatis causa, sine causa est. Si quis homicidium fecerit episcopus, xv annis poeniteat et deponatur, et cunctis diebus vitæ suae, peregrinando finiat vitam suam. Presbyter XII annis poeniteat, III ex his in pane et aqua poeniteat et deponatur. Diaconus x, in ex his in pane et aqua. Clericus vel laicus VII annis in pane et aqua, et ad honorem sacerdotii ascendere non praesumat. Si vero bene egerit poenitentiam, reconcilietur. Item si quis ad homicidium faciendum consenserit, et factum fuerit, VII annis poeniteat, tres ex eis in pane ct aqua, Si autem vo. luerit, et non potuerit, III annis poeniteat. Si quiS nolens homicidium fecerit v annis poeniteat, III ex his in pane et aqua. Si quis occiderit episcopum vel presbyterum, regi dimittendum est judicare. Qui occidit monachum vel clericum, judicium episcopi est.