Latin
1 to 24
Jerome, Canones Poenitentiales [Incertus] 1-3-24
Unproofread scanNot analysed yet
Sacerdos si tangendo mulierem ac osculando coinquinabitur, XL dies poeniteat. Et si osculatus est feminam per desiderium, xx dies poenitcat. Si per cogitationem fuderit semen, hebdomada jejunet; irritante manu, xi dies, vel annum. Si pollutus, hebdomadas jejunet. Si quis presbyter poenitentiam moribus abnegaverit, reus erit animae suae, quia Dominus dicit i In quacumque hora conversus fuerit peccator, vita vivet, et non morietur. Vera enim confessio in ultimo tempore potest esse: quia Dominus noster non solum temporis, sed et cordis inspector est. Sic (latro) in hora ultima, confessione uno momento meruit esse in paradiso. Si monachus cum monacha fornicationem faciens, VII annos poeniteat. Qui per violentiam cogitationis semen fuderit, III dies poeniteat. Si secUnda vice ei contigerit, XL dies, aut annum poeniteat. Si plus addantur, jejunet vel uno anno, vet quadragesimas III. Qui se ipsum coinquinat CXL dies poeniteat. Si puer est, xx dies vapuletur. Si cum ordine, III Quadragesimas vel i annum, si frequentaverit. Si quis renuntiaverit saeculum, et postea reversus in saeculum et habitu, si monachus est, et post hoec poenitentiam egerit, x annos poeniteat. Si probatus fuerit in omni poenitentia, in lacrymis, in orationibus, humanus curatum episcopus potest facere. Si monachus non fuit quando recessit ab Ecclesia, VII annis poeniteat. Si quis episcopus vel presbyter aut diaconus fornicationem faciens, degradari debent, et poenitere. Si quis postquam se voverit, saecularem habitum acceperit, item ad aliquem gradum accedere omnino non debet. Si quis presbyterorum, aut diaconorum uxorem extraneam duxerit, in conscientia populi deponatur. Si adullerium perpetraverit cum illa, et in conscientia populi devenerit, projiciatur extra Ecclesiam, et poeniteat inter laicos, quamdiu vixerit. Si quis concubinas habuerit, non debet ordinari. Quicumque enim presbyter in propria provincia, aut in alia, et ubicumque fucrit inventus, commendatum sibi infirmum baptizare noluerit, vel in profectione itineris sine baptismo moritur, deponatur.