Latin
46 to 69
Jerome, Canones Poenitentiales [Incertus] 46-69
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis laicus de monasterio monacham duxerit furtim, aut intret in monasterio, Dco servire, aut humanum subeat servitium. Pecunia Ecelesiae furata seu rapta reddatur quadruplum, saecularibus duplicet. Qui 8arpe furtum fecerit, VII annos poeniteat, vel quomodo sacerdos judicaverit. Idem juxta quod componi debet quibus nocuk. Et qui furtum faciebat, poenitentia ductus, semper debet reconciLari ei quem offendebat, et restituere juxta quod eum nocuit, et multum breviabit poenitentia ejus. Si vero noluei it, aut non potest constitutum tempus poenitere per omnia, qui furat admonetur. Det etiam pauperibus. Juratus coosecratam, III annis poeniteat, sine pinguedine, et tunc communicet. Si quis ab hæreticis ordinatus fuerit, iterum debet ordinari, si irreprehensibilis fuerit; deponi oportet. Si quis a catholica Ecclesia ad hæresim transierit, et postea reversus fuerit, non potest ordinari nisi per longam poenitentiam, et pro magna necessitate. Hunc Innocentius papa, nec post poenitentiam clericum fieri, canonum auctoritate asserit permitti. Qui fecerit pascha cum Judæis quarta decima luna, exterminabitur ab omni Ecclesia nisi poenitentiam egerit ante mortem. Si oraverit cum illo quasi cum clerico catholico, septimana poniteat. Si vero neglexerit, XL dies pœniteat. Prima vice si quis hortare volucrit hæresim eorum, et non egerit poenitentiam, exterminabitur similiter et ille, Domino dicenle: Qui mecum non est, contra me est. Si quis baptizatus ab hæretico, qui recte Trinitatem non credit, iterum baptizetur. Si quis dederit aut acceperit communionem de manu hæretici, et nescit quod Ecclesia [Al. tac. Ecclesja] catholica contradicit, et postea intellexerit, anno integro poeniteat. Si hic [Al. autem ]scit et neglexerit, et postea poenitentiam egerii, x annos poeniteat. Alii judicant vu et humanius v annis. Si quis permiserit haereticum missam suam celebrare in Ecclesia catholica, et nescit, XL dies poeniteat.