# Canones Poenitentiales [Incertus] 70-90

Jerome, Canones Poenitentiales [Incertus], 70 to 90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/canones-poenitentiales-incertus/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/canones-poenitentiales-incertus/70

Si vero pro reverentia ejus, i anno poeniteat. Si pro damnatione Ecclesiae catholicæ, projiciatur ab Ecclesia sicut haereticus, nisi poenituei it. Si recesserit ah Ecclesia catholica in congregationem hæreticorum, et qui aliis persuaserit, xii annis poeniteat, IV annis extra Ecclesiam, ei VII inter auditores, et II extra communionem. De his in Synodo [ Al. canone ] dicitur: x anno communionem sive oblationem [AI. sine oblalione] rccipiant. Si episcopus aut abbas jusserit monacho suo pro hæreticis mortuis missam cantarc, non expedit ei obedire. Si presbytero contigerit, et ibi missam cantaverit, et nomina mortuorum, et simul nominaverit hæreticos cum catholicis, post missam qui intellexerit, hebdomada jejunet. Si frequenter fecerit, annum totum poenitcat. Si quis hic pro morte hæretici missam ordinaverit, et pro religione sua reliquias de illo fccent, quia multum jejunavit, et postea intellexerit, poenitentiam egerit, reliquias debet igne concremare, et unum annum poenitere. Si hic scit et negligit, noenitentia commotus XL annis poeniteat. Si quis a fide Dei discesserit sine ulla necessitate, et post ex toto animo pœnitentiam acceperii, tribus annis extra Ecclesiam, et vn annis in Ecclesia poeniteat inter poenitentes; et duobus annis adhuc extra communionem, unum inter audientes juxta Nicaenum concilium. Qui perjurium facit in Ecclesia xi annos poeniteat: qui vero in necessitate coactus sit autem quoddam agere, i anno. Qui in manu hominis jurat, nihil est. Si vero juraverit in manu episcopi vel presbyteri aut diaconi, seu in altare, sive in cruce consecrata, i ann. poeniteat; perjuratoribus VII. De his qui multa mala fecerint, idest, homicidium, adulterium cum muliere et pecca.... et furtum, eant in monasterium, et pœ niteant usque ad mortem. Quæ in alia provincia, quae ab hoste superatur, rapta fuerint, id est, alio rege superato, tertia pars ejus ad Ecclesiam tribuatur, vel pauperibus.

---

Jerome, Canones Poenitentiales [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa011/stoa0162.stoa011.opp-lat1.xml.
