# Canones Poenitentiales [Incertus] 91-106

Jerome, Canones Poenitentiales [Incertus], 91 to 106. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/canones-poenitentiales-incertus/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/canones-poenitentiales-incertus/91

Et XL diebus agatur poenitentia, quia jussio regis erat. Qui sanguinem aut semen biberit, III annis poeniteat. Malarum cogitationum indulgentia est si opere non impleatur, nec consenserit. Duodecim triduanæ pro anno I pensanda sunt. Theodorus laudavit. Pusillanimis qui manducat carnem immundam aut morticinam dilaceratam a bestiis, XL dies poeniteat. Sienim necessitas cogit, nibil est. Et qui pro necessilate manducat animal quod immundum videtur, vel avem, vel bestiam, non nocet. Pulex si ceciderit in liquorem, tollatur inde, et aspergatur aqua sancta si vivens sit. Si vero mortuus, omnis liquor projicietur foras. Nec homini detur, et mundetur vas. Similiter cibus ille liquidus, in quo mus, vel mustella immersa moritur, purgetur et aspergatur aqua sancta, et sumatur si necessitas fuerit. Si aves stercorantur in quemcumque liquorem, tollatur ab eo stercus et sanctificetur aqua, et mundus erit cibus. Sanguinem inscius sorbere cum saliva non est peccatum. Qui sanguinet, quocumque modo polluetur. Immundum nihil est, si scit: poenitentia dctur juxta modum pollutionis.

---

Jerome, Canones Poenitentiales [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa011/stoa0162.stoa011.opp-lat1.xml.
