Latin
Eusebii Pamphili Canon Chronicus, R. Dclx
Jerome, Chronicum 1-26
Unproofread scanNot analysed yet
c IX. PTOLEMÆUS, qui et ALEXANDER, annis x. Rursum in Sicilia bellum servile consurgit. Aquilius in Sicilia bellum servile compescuit. Huc usque Syria possessa per reges in Uomanam ditionem cessit. Bellum adversum Romano! ; ,Picentes, Marsi Pelignique moverunt. Alexander matrem suam occidit. L. Pomponius Bononiensis Atellanarum scriptor clarus habetur. Hic Ptolemæus, qui a matre fuerat ejectus, regressus de fuga regnum obtinuit, quia Alexandrum, qu4 aule eum fuerat, ob interfectioncm matris cives pepuleraut. Plotiue Gallus primus Romae Latinam rhetoricam docuit: de quo Cicero sic refert: <Mcmona tenoo pueris nohis primum Latine docere coepisse Plolium quemdam. »C. Valerius Catullus scriptor lyricus Veronae nascitur. Sylla Athenienses vastat. Templum Apollinis tertio apud Delphos a It. DCLXX Thracibus incensum, et Romæ Capitolium. P. Terentius Varro vico Atace in provincia Narbonensi nascitur: qui postea xxxv annum agens Grjecas litteras summo studio didicit. I Sallustius Crispus scriptor historicus in Sabinis Amiterni nascitur. Descriptione Romæ facta, inventa sunt hominum CDLXIII millia. Jannæus rex Juda'orum plurimas civitates capit Syriæ. Vultacilius [al. Acilius] Plautus Latinus rhetor, Cn. Pompeii libertus et doctor scholam Romae aperuit. Vicesimo sexto aetatis suae anno Cicero Quintium defendit Roscio contra Chrysogonum defenso, Cicero Athenas secedit. Deinde post tricnnium Romam regreditur. Titus Quintus Atta scriptor togatarum Romæ moritur: sepultusque via Prænestina ad milliarium secundum. Bellum gladiatorum in Campaota gestum. L. Lucullos primus imperator appellatus est victa Armenia, Mesopotamia, et Nisibi rum fratre regis capta. Pompeius R DCLXXX. universam Hiberiam subjugavit. M. Lucullus de Bessis triumphavit, capta Cabyle [al. Calybe], Tomis, et cæteris vicinis fal. universis urbibus. Crassus quoque triumphavit. M.Porcius Cato Stoicus philosophus agnoscitur. Lucus Daphnensium juxta Antiochiam a Pompeio Apollini consecratur. d Aristobulus et Hyrcanus filii Alexandrae contra se de imperio dimicantes occasionem præbuere Romanis ut Judaeam invaderent. Itaque Pompeius Hierosolymam veniens, capta urbe, reserato templo, usque ad Sancta sanctorum accedit: Aristobulum vinctum secum abducit: pontificatum confirmat Hyrcano deinde Antipatrum Herodis Ascalonitae filium procuratorem Palæstinæ facit.