Latin
Eusebii Pamphili Canon Chronicus, R. Dccxc
Jerome, Chronicum 1-30
Unproofread scanNot analysed yet
g Caius Memmii Reguli uxorem duxit, impellens eum ut uxoris suæ patrem esse se scriberet. i Caius Cæsar, cognomento Caligula, Agrippam vinculis liberatum regem Judææ facit. I Plurimi nobilium interfecti a Caio. Caius sorores suas, quibus stuprum intulerat, insularum exsilio condemnavit. m Flaccus Avilius, præfectus Ægypti, multis Judaeos calamitatibus premit, consentiente Alexandriae populo, et crebris adversus eos clamoribus personante. Synagogas quoque eorum imaginibus, statuis, aris polluit et victimis. Refert Philo in eo libro, qui Flaccus inscribitur, haec omnia se praesente gesta: ab quae etiam legationemad Caium Cæsarem ipse susceperit.