Latin
Eusebii Pamphili Canon Chronicus, R. Dccclxx
Jerome, Chronicum 1-34
Unproofread scanNot analysed yet
g Plutarchus Chæroneus, et Sextus, ct Agathobulus, et (Enomaus, pbiloso. phi insignes habentur. f Senatus Trajanum in deos refert. A Alexandrinae Ecclesiae quintus constituitur episcopus Justus annis undecim. i Romana: Ecclesiae sextus episcopatum Xistus annis decent tenet. k Bellum contra Sauromatas gestum est hoc tempore. Euphrates Stoicus philosophus moritur. Cephisus fluvius Eleusinam inundavit i quem Adrianus ponte conjungens, Athenis hiemem exegit. I Adrianus in Libyam, quae a Judaeis vastata fuerat, colonias misit. m Adrianus Atheniensibus leges petentibus ex Draconis et Solonis reliquorumque librisjura composuit. it Terrae motu apud Bithyniam Nicomedia ruit: et Nicaenae urbis plurima eversa sunt ædificia. Ad quarum instaurationem Adrianus de publico largitas est impensas. a Hierosolymis. decimus post Philippum constituitur episcopus Seneca. Post quem undecimus Justus: cui succedit duodecimus Levi. Post quem tertiusdecimus Ephres. Quartus decimus Joses. . Quintus decimus Judas. Hi omnes usque ad eversionem, quam ab Adriano perpessa est Hierusalem, ex circumcisione episcopi praefuerunt.