# Chronicum 1-34

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Canon Chronicus, R. Dccclxx. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/1-34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/1-34

g Plutarchus Chæroneus, et Sextus, ct Agathobulus, et (Enomaus, pbiloso. phi insignes habentur. f Senatus Trajanum in deos refert. A Alexandrinae Ecclesiae quintus constituitur episcopus Justus annis undecim. i Romana: Ecclesiae sextus episcopatum Xistus annis decent tenet. k Bellum contra Sauromatas gestum est hoc tempore. Euphrates Stoicus philosophus moritur. Cephisus fluvius Eleusinam inundavit i quem Adrianus ponte conjungens, Athenis hiemem exegit. I Adrianus in Libyam, quae a Judaeis vastata fuerat, colonias misit. m Adrianus Atheniensibus leges petentibus ex Draconis et Solonis reliquorumque librisjura composuit. it Terrae motu apud Bithyniam Nicomedia ruit: et Nicaenae urbis plurima eversa sunt ædificia. Ad quarum instaurationem Adrianus de publico largitas est impensas. a Hierosolymis. decimus post Philippum constituitur episcopus Seneca. Post quem undecimus Justus: cui succedit duodecimus Levi. Post quem tertiusdecimus Ephres. Quartus decimus Joses.. Quintus decimus Judas. Hi omnes usque ad eversionem, quam ab Adriano perpessa est Hierusalem, ex circumcisione episcopi praefuerunt.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
