# Chronicum 1-4

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, Ec eodem libro. De tempore Æneæm Italiamadventas. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/1-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/1-4

Ilium, inquit, captum cst estate jam desinente, diebus septemdecim ante hicmale (5) solstitium, mense Elaphebolione (6), prout Athenienses temnora supputant. Porro supererant, qui eum annum post solstitium implebant, dies quinque (7). Jam septeui et triginta post expugnationem dicbus videntur mihi Acliai res ejus urbis composuisse, legationesque ab iis qui secesserant excepisse, atque fœdus cum iisdem sacramento firmasse. Soquente autcm onno, qui crat ab expuguatione primus (8), post autumnale aequinoctium, Trojani, relicta patria, Hellespontum trajiciebant, factaque in Thraciam exscensione, ibidem hiemem transigebant: quo in ioco alios quoque profugos exspectabaut, seque all maritimum cursum simul omnes persequendum parabant. Igitur ineunte vere conscensis navibus e Thracia solvebant, perque interjecta spatia Siciliam usque mcabanl, quam ad rcgionem appulsis annus ibi finitus est, dum alteram hiemem permisti Elymis in Siculis urbibus degunt. Tum idoneo ad navigandum tempore, relicta insula, Tyrrhenum æquor tronabant, et denique Laurentum in Aboriginum littore media eadem aestate tenebant. Mox ea rcgione subacta Lavinii lares figebant. Atque ita secundus post captum Ilium annus circumactus est. Hæc ego, prout mea sententia feru:at, exposui. Cæterum Æneas fanis aliisque, ornamentis plurima urbis loca instruebat, quae mea adhuc ætate parlim supersunt, et sequente anno, qui tertius post discessum erat, Trojanis tantum- I ælo lo imperabat; quarto tamen regnum quoque momentis Latini sibi vindicabat, jure videlicet affinitatis hæreditatisque quæ ad Laviniam defunctoLatino perveniebat. Tum paulo post pergit dicere: His de causis cum bellum pugnaque atrox coorta esset, Latinus et Turnus cum aliis multis desidcrati sunt, superiores autem discesserunt Æneæ socii: atque regnum affinitatis jure ad sc devolutum Æneas obtinebat, idque anniis tribus post Latini necem regebat, donec anno quarto consumptus bello est.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
