# Chronicum 1

Jerome, Chronicum, Eusebii Pamphili Cæsariensis Episcopi Chronicorum Liber Primus, ** Alexandri Polyhistoris de diluvio. Ex eodem, de. quo dictum est, libro. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/chronicum/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/chronicum/1

Dcfuncto, inquit, Otinrte, filium hujus Xisuthrum tenuisse regnum saris octodecim, sub eoquo magnum diluvium esse conflatum. Sic autem accuraMus narrationem scripto persequitur. Κρόνον. (Saturnum) ait, illi in somnio prædixisse ( qui Saturtius Jovis genitor Xertur, et ab aliis dicitur Χρόνος (tempus) die quinta decima mensis Daesii ( qui est mareri (4) Maius) fore ut homines a diluvio perirent. Mandavisse itaque ut libros omnes, primos nimirum medios et ultimos, terrae infossos in solis urbe Sipparis oneret: tum navim strueret eamque cum consanguineis cbarisque familiaribus conscenderet: congestisque illuc esculentis atque poculentis, inductis etiam belluis et volatilibus ac quadrupedibus cunctaque supellectile, paratus esset ad navigandum. Quærenti autem quonam cursus dirigendus esset? respondisse, ad deos, ad orandum quo hominibus bene esset. Eum vero haud recusasse quominus navigium compingeret, longum stadia quinque (5), latum duo: cuncta, quae mandata sibi fuerant, efficienda curasse: uxorem, filios charosque familiares codem introduxisse.

---

Jerome, Chronicum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa005/stoa0162.stoa005.opp-lat1.xml.
